Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 34

Jerusalem,etc. Ubi prophetae mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo.Quoties volui congregare.Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti.Filios tuos.In hoc quod dicit:Quoties volui congregare filios tuos,etc., omnes retro prophetas a se missos testatur.Quemadmodum avis,etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.
(* Traductions européennes)